Hebdomada Papae, o noticiário em latim da Rádio Vaticano
Vatican News
HEBDÓMADA PAPAE”
NOTÍTIAE VATICÁNAE LATÍNE RÉDDITAE
Die vicésimo tértio mensis Máii anno bismillésimo vicésimo sexto
TÍTULI
Ad Pontíficis verba, sacra litúrgia in vitam afferátur; re conficiátur quod celebrátur.
Íterum Leo quartus décimus: orémus ut in Líbano ac Médio Oriénte conciliétur pax.
Leo Papa Spéculam Vaticánam visit.
Ex corde salútat Latínum sermónem studioséque hódie audiéntes Márius Galgano.
NOTÍTIA 1
Cum Concílii Vaticáni secúndi documéntis explicándis dénuo óperam daret, in Generáli Audiéntia die Mercúrii primam catechésim egit Póntifex de Constitutióne Sacrosánctum Concílium. Olga Sakun lóquitur.
“Litúrgia cor ipsum tangit huius mystérii”, sic loqui coepit Leo quartus décimus ac rursus: “Ipsa simul est spátium, tempus quidem et locus in quibus a Christo própriam ipsíus vitam récipit Ecclésia”. Étenim in litúrgia “nostrae redemptiónis ópera perfícitur, quae nos éfficit stirpem eléctam, regálem sacerdótium, natiónem sanctam, pópulum quem sibi Deus acquisívit”. Hoc mystérium, asséruit Póntifex, “nequáquam obscúram rem osténdit, sed salutáre Dei consílium, ab aetérno abscónditum et in Christo revelátum, quemádmodum refert sanctus Páulus.
NOTÍTIA 2
“Pro pace orémus. Cum Pentecóste prospectátur, de Líbano ac de Médio Oriénte loquens Leo quartus décimus, íterum iterúmque funésto bello vastátis, hunc rogátum enuntiávit in Audiéntia Generáli, cui praeter exspectatiónem intérfuit iuxta eum patriárcha Aram primus, Cathólikos apostólicae Ecclésiae Arménae Cilíciae. Refert Rosárius Tronnolone.
“Abhinc quadragínta annos sanctus Ioánnes Páulus secúndus lítteras encýclicas Dóminum et Vivificántem édidit, in quibus memorávit Spíritum Sanctum córdium esse lucem, qui sinit nominátim bonum ac malum vocári”. Quod dixit Póntifex fidéles Polónos salútans sub Audiéntiae finem. “Pentecóste cum exspectátur, ex Dei Spíritu quaerámus ut hóminum consciéntias suis donis éxcitet, ab iniustítia, violéntia, bello eas abdúcat utque terrae rénovet vultum”: haec est Leónis quarti décimi adhortátio.
NOTÍTIAE BREVÍSSIMAE
Postmerídiem, die undevicésimo mensis Máii, Leo quartus décimus Spéculam Vaticánam invísit. Quod íterum fecit Póntifex, cum ántea die vicésimo mensis Iúlii eándem invisísset, quinquagésimo sexto interveniénte anniversário hóminis Lunae appúlsus.
Conferéntiae Episcopórum Campániae praeses, Excellentíssimus Antónius Di Donna, loca descríbit quae hac Sábbati die lustrat Póntifex. “Gratum nobis est studium Papae Leonis in Campania. Hae sunt eius primae visitationes in Italiam, et visitatio Acerrae nobis donum est.” Sic Monsignorius Di Donna nuntiis Vaticanis de regione locutus est, quae Papam iterum hoc die excipiet, post eius visitationes Pompeii et Neapolis die octavo Maii.
Ántequam in Urbem Vaticánam redíret, die Martis vésperi, Arce Gandúlfi cóniuges benedíxit Póntifex, qui nuper fílium amisérunt, tértium et vicésimum agéntem annum.
Satis est dictum, eventúra nováque narrabúntur próxima hebdómada. Valéte!
Obrigado por ter lido este artigo. Se quiser se manter atualizado, assine a nossa newsletter clicando aqui e se inscreva no nosso canal do WhatsApp acessando aqui