Hebdomada Papae, o boletim em latim do Vatican News
HEBDÓMADA PAPAE”
NOTÍTIAE VATICÁNAE LATÍNE RÉDDITAE
Die vicésimo quinto mensis Aprílis anno bismillésimo vicésimo sexto
TÍTULI
Finis fit Papae Leónis quarti decimi itíneris in África.
Post visam Angólam, ubi contra perniciósa bella verba iterávit, Guinéam Aequinoctiálem pétiit Póntifex.
In aeropláno ad postrémam apostólici itíneris statiónem se cónferens, decessórem singulári ánimi affectióne memorávit Póntifex, cum ipsíus commemorarétur dies natális.
Ex corde salútat Latínum sermónem auscultántes Sílvia Guidi.
NOTÍTIAE
In Angóla cathólicam communitátem illíus Natiónis convénit Leo quartus décimus. Refert Rosárius Tronnolone.
“Tyrannórum manus terrárum orbem vastat, qui tamen multitúdinis fratrum sororúmque consentiéntium societáte servátur”: Leónis quarti décimi sunt verba, quae in cathedráli templo sancti Ioseph Baméndae in Cammarúnia ipse prótulit. In Angóla Luándae, coram epíscopis, clero, religiósis itémque pastorálibus operatóribus Ecclésiae ánimum firmávit Póntifex, qui árguit bellórum vúlnera et is porro osténdit quómodo “hoc munus ad finem non pervénerit”. Catechistárum pondus éxtulit, in exémplum quidem cathólicis pro communitátibus toto in orbe terrárum: qui apostolátum agit, fidéles illumináre quoque debet quam lúbrica sit ac fallax superstítio. Póntifex demonstrávit quómodo ex communióne cum Christo pignus exstáret rerum bonárum: sociális apostolátus est extrahéndus, ob óculos caritátis hábita lege, quae est nota própria verórum Iesu discipulórum.
“Quis plúviam pertiméscit? Quis Dei benedictiónem vult? Ecclésia vobis studiósis indíget”: haec sunt Leónis Pontíficis verba, quae ipse dixit, iúvenes ac famílias convéniens apud Batae stádium in Guinéa Aequinoctiáli. Xavérius Sartre refert.
Cum féminae opus fáciunt ex eóque próvocant, ad matrimónium accedéntes, inde “libértas óritur”. Proínde tutándae famíliae virtútes confirmántur. Ómnia ad praecláram officiosámque hereditátem vertunt, cuius praesídium fundamentúmque novis aetátibus demandántur, asseverávit Leo Póntifex, fere postrémo Afras gentes convéniens idémque fidélium in stádio Datae coadunatórum testimónia áudiens. “Módicas cotidianásque res tulístis, scílicet báculum, rete, ínsulae imáginem, navículam, músicae instruméntum, quae de vestra vita loquúntur eiúsque antíquis nobilibúsque animántibus virtútibus, quae sunt servítium, únitas, recéptio, fidúcia, festívitas”, autumávit Leo Papa. “Praeclára est heréditas et officiósa, cuius vos, dilécti iúvenes, ad futúri vestri huiúsque terrae fundaméntum vocámini geréndum. Futúrum ad vos áttinet”.
NOTÍTIAE BREVÍSSIMAE
“In memóriam revocáre velim primum Francísci Papae óbitus anniversárium, qui suam per vitam, suam per testificatiónem, sua per verba suósque per gestus Ecclésiae complúra relíquit. Qui vixit fuítque pauperióribus, perpárvulis, aegris, púeris, sénibus próximus”. Quod dixit Leo Papa ab Angóla se cónferens ad Guinéam Aequinoctiálem, cum Málabum versus voláret.
“Tanta de Geórgio Mário Bergoglio dici possunt, sed tanti est assíduam cohortatiónem ad fraternitátem memoráre”.
Satis supérque dictum est, eventúra narrabúntur próxima hebdómada. Valéte!
Obrigado por ter lido este artigo. Se quiser se manter atualizado, assine a nossa newsletter clicando aqui e se inscreva no nosso canal do WhatsApp acessando aqui