Hebdomada Papae, o noticiário em latim do Vatican News
“HEBDÓMADA PAPAE”
NOTÍTIAE VATICÁNAE LATÍNE RÉDDITAE
Die vicésimo primo mensis Februárii anno bismillésimo vicésimo sexto
TÍTULI
Missam apud Sanctam Sabínam celebrávit Leo quartus décimus Papa quadragesimális itíneris incohándi grátia.
In Generáli Audiéntia die Mercúrii praetériti, primum de constitutióne Lumen géntium disséruit Póntifex.
Die domínica praetérita Óstiae primam paroeciam ex quinque Pastor invísit Póntifex.
Salútem plúrimam ómnibus vobis audiéntibus núntios Latínos dicit Eugénius Murrali.
NOTÍTIAE
Die duodevicésimo mensis Februárii, post merídiem, ad Sanctae Sabínae Basílicam Aventíni se cóntulit Póntifex ibíque Missam celebrávit et cínerum ritum egit. Refert Rosarius Tronnolone
Nómine mors appellánda, signa sicut cinis deferénda, “at resurréctio testánda”. Quod eláte autumávit Póntifex, quadragesimále Ecclésiae iter cum incoháret in Basílica Sanctae Sabínae apud Aventínum. Sancti Páuli sexti vatícina verba iterávit Póntifex, cum Cínerum ritus, Audiéntiae in Basílica Generális témpore, agerétur die tértio et vicésimo mensis Februárii anno millésimo nongentésimo sexagésimo sexto, dum suis illécebris moverétur hodiérnus homo, “cinéribus laudátis”, ubi cultus vigéret ex “absúrdi metaphýsica itémque ex níhilo”: “Hódie horum verbórum nos prophétiam agnóscere quimus, atque in cinéribus nobis impósitis, terrárum orbis, flammis involúti, úrbium bello prorsus vastatárum pondus cérnere póssumus”. In homília ínsuper memorávit Póntifex hódie quoque ex quadragésima “pópulum formári, qui própria peccáta agnóscit”.
In Audiéntia Generáli apud Petriánam pláteam sériem continuávit Leo quartus décimus documentórum Concílii per primam catechésim ad constitutiónem Lumen géntium attinéntem. Refert Alexánder De Carolis.
Per catechésim, cuius títulus Ecclésiae mystérium, coniunctiónis cum Deo sacraméntum unitatísque totíus humáni géneris, séries prodúcitur documentórum Concílii Vaticáni secúndi, quae die séptimo mensis Ianuárii agi coepta est ac quínquies factitáta per Dei Verbum. Ecclésia – osténdit Póntifex – ex Dei consílio pro homínibus óritur: “sibi hómines conciliáre eósque inter se coniúngere” per “Christi reconciliatiónis óperam”. Est “salútis sacraméntum” atque reconciliatiónis signum inter gentes, ubi humánum genus seiúnctum cérnitur. Est Christi corpus resuscitátum atque unus item Dei témpore peregrínans pópulus. “Concílium Vaticánum secúndum – áddidit Póntifex – cum Lumen Géntium incíperet, haec prótulit: ‘Cum áutem Ecclésia sit in Christo véluti sacraméntum seu signum et instruméntum íntimae cum Deo uniónis totiúsque géneris humáni unitátis’”. Atque finem impónens adiécit: “Hoc scriptum éfficit ut intellegátur quae sit necessitúdo inter Iesu Pascham coniungéntem, quae est passiónis, mortis ac resurrectiónis mystérium, et Ecclésiae identitátem”.
NOTÍTIAE BREVÍSSIMAE
Die quinta décima mensis Februárii, primam, ex quinque ante Pascham inviséndis paroeciis, ádiit Sanctam Maríam Regínam Pacis, Óstiae. Rursus Póntifex: “Nolíte vexatióni iniuriǽque concédere. Sed contra, observántiam et concórdiam diffúndite, armórum verba deponéntes, atque exínde vires opésque institutiónibus tribúite”.
Eádem praetérita die domínica, mane, Angélicae Salutatiónis témpore, in Petriáno Foro “de superióre illa iustítia” est locútus Póntifex, quae non tantum mandáta serváre studet, ut coram Deo iustus quis habeátur, sed ad amórem inclínat proque eo operátur.
Satis est dictum, cétera nova, narrábimus próxima hebdómada. Valéte!
Obrigado por ter lido este artigo. Se quiser se manter atualizado, assine a nossa newsletter clicando aqui e se inscreva no nosso canal do WhatsApp acessando aqui