Hebdomada Papae, o noticiário em latim do VN
“HEBDÓMADA PAPAE”
NOTÍTIAE VATICÁNAE LATÍNE RÉDDITAE
Die vicésimo secúndo mensis Februárii anno bismillésimo vicésimo quinto
TÍTULI
Francíscus Papa in Valetudinárium Gemelli est recéptus inspiciendórum curandorúmque pulmónum cáusa.
Monet Póntifex artem loquélam esse universálem quae quémlibet belli clamórem quiéscit.
De Sýnodo: decem Coetuum Inquisitiónis compositóres ac secretárii congregántur.
Salútem plúrimam ómnibus vobis audiéntibus núntios Latínos dicit Márius Galgano.
NOTÍTIAE
Hebdómada transácta, ex qua in Valetudinárium Gemelli est recéptus Francíscus Papa, sanitátis post exámina, ad Offícii Communicatiónis Sanctae Sedis verba, ipsíus status “implicátus” definítur. Refert Olga Sakun.
Ut Vaticánus nuntius ásserit, valetúdinis condício Papae Francísci ánimum mínime áfficit, qui bonus manet. Eius dies sacram Eucharístiam recipiéndo, precándo, legéndo et operándo exigúntur. Nominatiónes ac telephónii collóquia continuántur: sǽpius his diébus patrem Gabriélem Romanelli, Gazae párochum, vocávit, qui narrávit fatigátum, sed clare loquéntem, eum se repperísse. Núntii orationésque úndique géntium pervéniunt, atque ad Valetudinárii intróitum precándi grátia coadunátur quaedam hóminum multitúdo.
Papa Francíscus in Gemelli Valetudinárium ob pulmónum inflammatiónem recéptus, Salutatiónis Angélicae precatiónem ac sermónem Offício Communicatiónis Sanctae Sedis ut evulgaréntur trádidit. Lóquitur Rosárius Tronnolone.
Hoc sermóne artífices allóquitur Póntifex, suum Iubilǽum celebrántes; precatiónes póstulat pro Natiónibus bella geréntibus ac pro iis simul qui in sanitátis província operántur ipsúmque curant, iíque “sustineántur” opórtet, útpote cum “opus magni pónderis sed étiam laboriósum fáciant”. Póntifex monet artem ipsam vim possidére pacis diffundéndae atque páriter suam aegritúdinem osténdit se “sacrae Eucharístiae interésse non potuísse, artifícibus appríme dicátae, úndique géntium accedéntibus, iubiláribus Diébus fruitúris”.
NOTÍTIAE BREVÍSSIMAE
Die duodevicésimo mensis Februárii mane, sero, decem Coetuum Inquisitiónis compositóres ac secretárii convenérunt, quaestiónes agitántes, quae in Prima Sessióne sexti décimi Coetus Generális Ordinárii Sýnodi Episcopórum exstitérunt. Haec coadunátio - ut Secretária generális Sýnodi ásserit – ex precatióne est incoháta, cum partícipes Pontíficem memorárent, pro eiúsdem valetúdine recuperánda orántes.
Francíscus Papa, a Kaléndis Mártiis suméndo inítio, sorórem Raphaélam Petrini, hucúsque Secretáriam Generálem Gubernatorátus, Prǽsidem Pontifíciae Commissiónis pro Civitáte Vaticána, necnon Gubernatorátus Prǽsidem nominávit.
Haec háctenus, de novis rebus próxima hebdómada vos certióres faciémus.
Obrigado por ter lido este artigo. Se quiser se manter atualizado, assine a nossa newsletter clicando aqui e se inscreva no nosso canal do WhatsApp acessando aqui